라틴어 문장 검색

Posset enim propter merita improbi viri evenire, ut exoptata bona percipiendo meliorationis improbitas fomenta non caperet, quia non semper iactata producunt semina fructum."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:3)
Quisquid erit, magno se jactat nobilis usu;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:6)
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:6)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
is sursum brachia jactat Vulneris impatiens, et inanes saevit in auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:2)
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugentia tecta.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:3)
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:33)
Insuper, in quantum patitur Natura, iugalis Horum quisque sue nature munera iactat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:4)
Preterea dotes natiuas aggerat ipsa Nobilitas generis, Pyroum namque parentem Iactat et in speculo prolis pater ipse resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:6)
Has sermonis opes, cultus et sidera uerbi Copia Rethorice iactat iuuenisque loquelam Pingit et in uario presignit uerba colore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:2)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
Sed nec sic imperatore proficiente, ut animum ducis emolliret, quadam die ex instinctu imperatoris quingenti Turcopoli navibus invecti per [0417B] brachium maris, armati arcu et pharetra, matutinos milites ducis sagittis infixerunt, alios mortificatos, alios sauciatos a littore arcentes, ne illic emere ex solito alimenta liceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:2)
Baldewinus vix medio ponte constiterat, et ecce a dextris et sinistris Turcopoli, milites imperatoris, navigio invecti circumquaque in transeuntes sagittis irruunt, et fortiter impugnant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:4)
At hujus primi belli turbine sedato circa Nicaeam, capita Turcorum amputata intra urbis moenia jactabant, ad terrendos magistros arcis et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION